Thesauros Literature History Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Book 2

2.52 Africam vel Aegyptum agitaret, ut denique Pelusio litore imperio vilissimi regis, consiliis spadonum et, ne quid malis desit, Septimii desertoris sui post fusus add. B. esse: essent B. hi: ulli B. ipsum quae: ipsumque BL. applicaret, ut Rossbachius: applicarentur et B. Syedris Salmasius: hedris codd. sui gladio trucidatus sub oculis uxoris suae libero-rumque moreretur.
2.53 Quis non peractum esse cum Pompeio crederet? Atquin acrius multo atque vehementius Thessalici incendii cineres recaluerunt.
2.54 Et in Aegypto qui-
2.55 dem adversus Caesarem sine partibus bellum. Quippe cum Ptolemaeus, rex Alexandriae, summum civilis belli scelus peregisset et foedus amicitiae cum Caesare medio Pompei capite sanxisset, ultionem clarissimi viri manibus quaerente Fortuna causa non defuit.
2.56 Cleopatra, regis soror, adfusa Caesaris genibus partem regni reposcebat. Aderat puellae forma, et quae duplicaretur ex illo, quod talis passa videbatur iniuriam, etodium ipsius regis,
2.57 qui Pompei caedem partium fato, non Caesari dederat, haud dubie idem in ipsum ausurus, si fuisset occasio.
2.58 Quam ubi Caesar restitui iussit in regnum, statim ab isdem percussoribus Pompei obsessus in regia quamvis exigua manu ingentis exercitus molem mira virtute sustinuit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme