Thesauros Literature History Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Book 2

15.5 Inde proximorum caede depulsus cum se in Aventinum recepisset, inde quoque obvia senatus manu ab Opimio consule oppressus est.
15.6 Insultatum quoque mortis reliquiis, et illud sacrosanctum caput tribuni plebis percussoribus auro repensatum.
16.1 NIHILO minus Apuleius Saturninus Gracchanas adserere leges non destitit. Tantum animorum viro Marius dabat, qui nobilitati semper inimicus, consulatu suo praeterea confisus. Occiso palam comitiis A. Ninnio conpetitore tribunatus, subrogare conatus est in eius locum C. Gracchum, hominem sine tribu, sine notore, sine nomine; sed subdito titulo in familiam ipse se adoptabat.
16.2 Cum tot tantisque ludibriis exultaret inpune, rogandis Gracchorum legibus ita vehementer incubuit, ut senatum quoque cogeret in verba iurare, cum abnuentibus aqua et igni interdicturum minaretur.
16.3 Unus tamen extitit, qui mallet exilium. Igitur post Metelli fugam omni nobilitate perculsa cum iam tertium annum dominaretur, eo vesaniae progressus est, ut consularia quoque comitia nova caede turbaret.
16.4 Quippe ut satellitem furoris sui Glauciam qui seclusi. consulem faceret, C. Memmium conpetitorem interfici iussit, et in eo tumultu regem se a satellitibus suis appellatum laetus accepit.
16.5 Tum vero iam conspiratione senatus, ipso quoque iam Mario consule, quia tueri non poterat, adverso, directae in foro acies;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme