Book 2
2.34
In Africa quoque par et virtus et calamitas Curionis fuit, qui ad recipiendam provinciam missus, pulso fugatoque Varo superbus, subitum Iubae regis adventum equitatumque Maurorum sustinere non potuit. Patebat victo fuga; sed pudor suasit, ut amissum sua temeritate exercitum morte sequeretur.
2.35
Sed iam debitum par Fortuna flagitante sedem bello Pompeius Epiron elegerat; nec Caesar morabatur.
2.36
Quippe ordinatis a tergo omnibus, quamvis Curictico: currictico L: syretico B. ingentibus: genibus B. a Basilo Asulanus: ablatio B: ablasio N L. fecerat: fecerant B. exemplum Freinshemius: exitum codd. tandem Iahnius: tamen codd. Varo: varro B. morte: mortis B. hiemps media prohiberet tempestate, ad bellum navigavit;
2.37
positisque ad Oricum castris, cum pars exercitus ob inopiam navium cum Antonio relicta Brundisii moram faceret, adeo inpatiens erat, ut ad arcessendos eos ardente ventis mari, nocte concubia, speculatorio navigio solus ire temptaverit. Extat ad trepidum tanto discrimine gubernatorem vox ipsius, Quid times? Caesarem venis. Contractis in unum undique omnibus copiis positisque comminus castris diversa erant ducum consilia.
2.38
Caesar pro natura ferox et conficiendae rei cupidus ostentare aciem, provocare, lacessere;
2.39
nunc obsidione castrorum, quae sedecim milium vallo obduxerat—sed quid iis obesset obsidio, qui patente mari omnibus copiis abundarent?—nunc expugnatione Dyrrachi inrita, quippe quam vel situs inexpugnabilem faceret;