Book 2
2.29
Sic citerior Hispania recepta est, nec ulterior moram fecit. Quid enim una post quinque legiones? Itaque ultro cedente Varrone Gades, fretum, Oceanus, omnia felicitatem Caesaris sequebantur.
2.30
Aliquid tamen adversus absentem ducem ausa Fortuna est circa Illyricum et Africam,quasi de industria prospera eius adversis radiaret;
2.31
quippe cum fauces Adriani maris iussi occupare Dolabella et add. Salmasius. pugnae: pugna BL. conpulit: contulit B. Illyricum: illirium B: illiricum L. moranti post Africam add. B. radiaret: radiarent B: radiarentur NL. iussi: iussit B. et Antonius, ille Illyrico, hic Curictico litore castra posuissent, iam maria late tenente Pompeio, repente legatus eius Octavius Libo ingentibus copiis classicorum utrumque circumvenit.
2.32
Deditionem fames extorsit Antonio. Missae quoque a Basilo in auxilium eius rates, quales inopia navium fecerat,nova Pompeianorum arte Cilicum actis sub mari funibus captae quasi per indaginem.
2.33
Duas tamen aestus explicuit. Una, quae Opiterginos ferebat, in vadis haesit memorandumque posteris exemplum dedit. Quippe vix mille iuvenum manus circumfusi undique exercitus per totum diem tela sustinuit, et cum exitum virtus non haberet, tandem, ne in deditionem veniret, hortante tribuno Vulteio mutuis ictibus inter se concurrit.