Thesauros Literature History Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Book 1

12.10 Quid autem? Bella servilia unde nobis nisi ex abundantia familiarum? Unde gladiatorii adversum an satius: ac satis B. carere: parcere B. Gracchanae Iahnius: gracchana et L: grachana et B. ab: at B. dominos suos exercitus, nisi ad conciliandum plebis favorem effusa largitio, dum spectaculis indulget,
12.11 supplicia quondam hostium artem faceret? Iam ut speciosiora vitia tangamus, nonne ambitus honorum ab isdem divitiis concitatus? Atquin inde Mariana, inde Sullana tempestas.
12.12 Aut magnificus apparatus conviviorum et sumptuosa largitio non ab opulentia paritura mox egestatem? Haec Catilinam patriae suae inpegit.
12.13 Denique illa ipsa principatus et dominandi cupido unde nisi ex nimiis opibus venit? Atquin haec Caesarem atque Pompeium furialibus in exitium rei publicae facibus armavit.
12.14 Hos igitur omnis domesticos motus separatos ab externis iustisque bellis ex ordine persequemur.
← Previous 93 / 93

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme