Thesauros Literature History Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Book 1

10.14 Iterum de Germano Tencteri querebantur. Hic vero iam Caesar ultro Mosellam navali ponte transgreditur ipsumque Rhenum et Hercyniis hostem quaerit in silvis; sed in saltus ac paludes gens omnis diffugerat. Tantum pavoris incussit intra ripam subito Romanus visus.
10.15 Nec semel Rhenus, sed iterum quoque, et quidem ponte facto penetratus est. Maior aliquanto trepidatio. Quippe cum Rhenum suum sic ponte quasi iugo captum viderent, fuga rursus in silvas et paludes, et, quod acerbissimum Caesari fuit, non fuere qui vincerentur.
10.16 Omnibus terra marique peragratis respexit Oceanum et, quasi hic Romanis orbis non sufficeret, alterum cogitavit. Classe igitur conparata Britanniam transit mira celeritate; quippe qui tertia vigilia cum Morinorum solvisset a portu, minus quam medio die insulam ingressus est.
10.17 Plena erant tumultu hostico litora, et trepidantia ad conspectum rei Tencteri: genteri B: centeri NL: treviri Aldus. Mosellam Monac.: musellam B: massiliam NL. Romanus visus Rossbachius: romana vis BN. cum Morinorum solvisset Halmius: com morinos movisset B: marino solvisset (om. cum) N L. hostico: hostilico (li in margine additum) B. novae carpenta volitabant. Itaque trepidatio pro victoria fuit. Arma et obsides accepit a trepidis, et ulterius isset, nisi inprobam classem naufragio castigasset Oceanus.
10.18 Reversus igitur in Galliam, classe maiore auctisque copiis in eundem rursus Oceanum eosdemque rursus Britannos. Caledonas secutus in silvas unum quoque e regibus Casuellanum in vincla dedit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme