Book 1
5.23
Nocturna ea dimicatio fuit et Luna in partibus. Quippe quasi commilitans cum dea a tergo se hostibus, a facie Romanis praebuisset, Pontici per errorem longius cadentis umbras suas quasi hostium corpora petebant.
5.24
Et Mithridates quidem nocte illa debellatus est. Nihil enim postea valuit, quamquam omnia expertus more anguium, qui optrito capite postremum cauda minantur.
5.25
Quippe cum effugisset hostem Colchis tenus, iungere Bosporon, inde per Thracen Macedoniamque et Graeciam transilire, sic Italiam nec opinatus invadere—tantum cogitavit.
5.26
Sed defectione civium Pharnacisque filii scelere praeventus male temptatum veneno spiritum ferro expulit.
5.27
Gnaeus interim Magnus rebellis Asiae reliquias sequens per diversa gentium terrarumque volitabat. Nam sub orientem secutus Armenios, captis, ipso capite gentis, Artaxatis, supplicem iussit regnare Tigranen.
5.28
At in septentrione Scythicum iter tamquam in mari stellis secutus Colchos cecidit, ignovit Hiberiae, pepercit Albanis. Regem horum Oroden quasi post cum add. B. valuit om. B. captis, ipso capite gentis, Artaxatis NL: captae gentis atrapens supplicem ceteris omissis B. horum Graevius: colchorum codd. Oroden: orhozen B. positis sub ipso Caucaso castris iussit in plana descendere, at Arthocen, qui Hiberis imperabat, obsides liberos dare; Oroden etiam muneravit, ultro ab Albania sua lectum aureum et alia dona mittentem.