Thesauros Literature History Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Book 1

3.21 feliciter! dixit. Quo quid admirabilius, quid insignius fieri potest? Quippe velut elata montibus suis Roma spectaculo belli interesset, quod in Boiorix: Boleris BL: bo eloris N. et NL: e B. si credere fas est: fas est si credere B. post Cimbricae lacunam statuit lahnius. gladiatorio munere fieri solet, uno eodemque momento, cum in acie Cimbri succumberent, populus in urbe plaudebat.
4.1 Post Macedonas, si dis placet, Thraces rebellant, illi quondam tributarii Macedonum; nec in proximas modo provincias contenti incurrere, Thessaliam atque Dalmatiam, in Adriaticum mare usque venerunt; eoque fine retenti, quasi interveniente natura.
4.2 contorta in ipsas aquas tela miserunt. Nihil interim per id omne tempus residuum crudelitatis fuit in captivos saevientibus: litare dis sanguine humano, bibere in ossibus capitum, cuiusque modi ludibriis foedare mortem tam igni quam fumo, partus quoque gravidarum mulierum extorquere tormentis.
4.3 Saevissimi omnium Thracum Scordisci fuere, sed calliditas quoque ad robur accesserat:
4.4 silvarum et montium situs cum ingenio consentiebant. Itaque non fusus modo ab his aut fugatus, sed—simile prodigio—omnino totus interceptus exercitus quem duxerat Cato.
4.5 Didius vagos et libera populatione diffusos intra suam reppulit Thraciam. Drusus ulterius egit et vetuit transire Danuvium. Minucius toto vastavit Hebro, multis quidem amissis, dum per retenti Graevius: contenti codd. per id omne: peridomne L: perdi omne N: per imperium donec B. simile Aldus: simili BL. per om. B.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme