Thesauros Literature History Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Book 1

3.16 Nec minor veluti add. N. Heinsius. Atesim Salmasius: adesim B: ad hostes in N L. locus valde corruptus: est—vestigia om. B: venere— vestigia om. L: venere illi quam et in barbaris multa vestigia ceteri: venere ipsi—nam metus in barbaris nulla vestigia—et etc. Halmius. aere repercusso lahnius: aere percusso B. cum uxoribus eorum pugna quam cum ipsis fuit; cum obiectis undique plaustris atque carpentis altae desuper securibus contisque pugnarent.
3.17 Perinde speciosa mors earum fuit quam pugna. Nam cum missa ad Marium legatione libertatem ac sacerdotium non inpetrassent (nec fas erat), suffocatis elisisque passim infantibus suis aut mutuis concidere vulneribus aut vinculo e crinibus suis facto ab arboribus iugisque plaustrorum pependerunt.
3.18 Boiorix rex in prima acie dimicans inpigre nec inultus occiditur. Tertia Tigurinorum manus, quae quasi in subsidio Noricos insederat Alpium tumulos, in diversa elapsa fuga ignobili et latrociniis evanuit.
3.19 Hunc tam laetum tamque felicem liberatae Italiae adsertique imperii nuntium non per homines, ut solebat, populus Romanus accepit, sed per ipsos, si credere fas est, deos.
3.20 Quippe eodem die quo gesta res est visi pro aede Pollucis et Castoris iuvenes laureatas praetori litteras dare, frequensque in spectaculo rumor victoriae Cimbricae.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme