Book 1
18.16
gerunt. Macte fortissimam et meo iudicio beatissimam in ipsis malis civitatem. Adseruit cum fide socios, populum orbis terrarum viribus fultum tam parva manu aetate tam longa sustinuit. Novissime caeliae NL: praellae B. vixerunt: vicerunt B. cingulis: singuli B. esse post macte add. codd. del. Aldus. maximo duce oppressa civitas nullum de se gaudium hosti reliquit.
18.17
Unus enim vir Numantinus non fuit qui in catenis duceretur; praeda, ut de pauper-rimis, nulla: arma ipsi cremaverunt. Triumphus fuit tantum de nomine,
19.1
Hactenus populus Romanus pulcher, egregius, pius, sanctus atque magnificus; reliqua saeculi, ut grandia aeque, ita vel magis turbida et foeda, crescentibus cum ipsa magnitudine imperii vitiis;
19.2
adeo ut, si quis hanc tertiam eius aetatem transmarinam, quam ducentorum annorum fecimus, dividat, centum hos priores, quibus Africam, Macedoniam, Siciliam, Hispaniam domuit, aureos,
19.3
sicut poetae canunt, iure meritoque fateatur, centum sequentes ferreos plane et cruentos et si quid immanius; quippe qui Iugurthinis, Cimbricis, Mithridaticis, Parthicis, piraticis bellis, Gallicis atque Germanicis, quibus caelum ipsum gloria ascendit, Gracchanas Drusianasque caedes, ad hoc servilia bella miscuerint et, ne quid turpitudini desit,
19.4
gladiatoria. Denique in se ipse conversus Marianis atque Sullanis,novissime Pompei et Caesaris manibus, quasi per rabiem et furorem—nefas!—semet ipse laceravit.