Book 1
18.4
Romanorum manibus elapsos, exceperant. Habita pro his deprecatio nihil valuit. Cum se ab omni bellorum contagione removerent, in legitimi foederis pretium iussi arma deponere. Hoc sic a barbaris fixit Freinshemius: fixisset codd. et eum scripsi: etiam codd. aliquando Lipsius: aliquanto codd. exceperant: susceperant B. acceptum, quasi manus absciderentur. Itaque statim Megaravico fortissimo duce ad arma conversi. Pompeium proelio adgressi, foedus tamen maluerunt, cum debellare potuissent; Hostilium deinde Manci-
18.5
num: hunc quoque adsiduis caedibus ita subegerunt, ut ne oculos quidem aut vocem Numantini viri quisquam sustineret.
18.6
Tamen cum hoc quoque foedus maluere, contenti armorum manubiis, cum ad internicionem saevire potuissent.
18.7
Sed non minus Numantini quam Caudini illius foederis flagrans ignominia aut pudore populus Romanus dedecus quidem praesentis flagitii deditione Mancini expiavit,
18.8
ceterum duce Scipione, Carthaginis incendiis ad excidium urbium inbuto, tandem etiam in ultionem excanduit. Sed tum acrius in castris quam in campo,
18.9
nostro cum milite quam cum Numantino proeliandum fuit.
18.10
Quippe adsiduis et iniustis et servilibus maxime operibus adtriti ferre plenius vallum, qui arma nescirent, luto inquinari, quia sanguine nollent, iubebantur. Ad hoc scorta, calones, sarcinae nisi ad usum necessariae amputantur.