Thesauros Literature History Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Book 1

16.7 Nam et aeris notam pretiosiorem ipsa opulentissimae urbis fecit iniuria, quia incendio permixtis plurimis statuis atque simulacris aeris auri argentique venae in commune fluxerunt. tum: cum codd. Macedoniam: Macedoniae codd. intervenit Woelfflinus: inuenit B. Diaei Pighius: dinei B: dignitate NL. tuba L. Voss. Palat.: turba BN. iniuria: syniuria B: ruina Hauptius.
17.1 VT Carthaginem Corinthus, ita Corinthum Numantia secuta est; nec deinde orbe toto quicquam intactum armis fuit.
17.2 Post illa duo clarissimarum urbium incendia late atque passim, nec per vices, sed simul pariter quasi unum undique bellum fuit; prorsus ut illae quasi agitantibus ventis diffudisse quaedam belli incendia orbe toto viderentur.
17.3 Hispaniae numquam animus fuit adversum nos universae consurgere, numquam conferre vires suas libuit, neque aut imperium experiri aut libertatem tueri suam publice. Alioquin ita undique mari Pyrenaeoque vallata est, ut ingenio situs ne adiri quidem potuerit.
17.4 Sed ante a Romanis obsessa est quam se ipsa cognosceret, et sola omnium provinciarum vires suas postquam victa est intellexit.
17.5 In hac prope ducentos per annos dimicatum est a primis Scipionibus in primum Caesarem Augustum, non continuo nec cohaerenter, sed prout causae lacessierant, nec cum Hispanis initio, sed cum Poenis in Hispania; inde contagium serpens causaeque bellorum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme