Thesauros Literature History Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Book 1

15.18 didit. Quanta urbs deleta sit, ut de ceteris taceam, de ignis mora probari potest. Quippe per continuos decem et septem dies vix potuit incendium extingui quod domibus ac templis suis sponte hostes inmiserant; ut, quatenus urbs eripi Romanis non poterat, triumphus arderet.
16.1 Quasi saeculum illud eversionibus urbium curreret, Carthaginis ruinam statim Corinthus excepit, Achaiae caput, Graeciae decus, inter duo maria, Ionium et Aegaeum, quasi spectaculo exposita. Haec—facinus alterum NL: autem B. nata: nota B. indignum—ante oppressa est quam in numero certorum hostium referretur.
16.2 Critolaus causa belli, qui libertate a Romanis data adversus ipsos usus est legatosque Romanos, dubium an et manu, certe oratione violavit.
16.3 Igitur Metello ordinant! tum maxime Macedoniam mandata est ultio; et hinc Achaicum bellum. Ac primum Critolai manum Metellus consul per patentis Elidos campos toto cecidit Alphio.
16.4 Et uno proelio peractum erat bellum; iam enim urbem ipsam terrebat obsidio; sed—fata rerum—cum Metellus dimicasset, ad victoriam Mummius intervenit.Hic alterius ducis Diaei late exercitum sub ipsis Isthmi faucibus fudit geminosque portus sanguine infecit.
16.5 Tum ab incolis deserta civitas direpta primum, deinde tuba
16.6 praecinente deleta est. Quid signorum, quid vestium quidve tabularum raptum incensumque atque proiectum est! Quantas opes et abstulerit et cremaverit, hinc scias, quod quidquid Corinthii aeris toto orbe laudatur incendio superfuisse comperimus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme