Thesauros Literature History Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Book 1

10.2 Et initia pugnae hosti prospera fuerunt, eademque exitii causa. Nam cum Gnaei Manlii castra cepissent opimaeque praedae incubarent, epulantes ac ludibundos plerosque, qui aut ubi essent prae poculis nescientes, Appius Pulcher omnisque late Cephallenia, Zacynthos Freinshemius: omnemque late Cephalleniam, Zacynthon codd. fuerunt: fuerant B. Manlii: manilii B: mali NL.
10.3 invadit. Sic cum sanguine et spiritu male partam revomuere victoriam. Ipse rex Aepulo equo inpositus, cum subinde crapula et capitis errore lapsaret, captum sese vix et aegre, postquam expergefactus est, didicit.
11.1 GALLOGRAECIAM quoque Syriaci belli ruina convolvit.
11.2 Fuerint inter auxilia regis Antiochi, an fuisse cupidus triumphi Manlius Vulso simulaverit, du-
11.3 bium; at certe negatus est victori triumphus, quia causam belli non adprobavit. Ceterum gens Gallo-graecorum, sicut ipsum nomen indicio est, mixta et adulterata est: reliquiae Gallorum, qui Brenno duce vastaverant Graeciam, orientem secuti, in media Asiae parte sederunt;
11.4 itaque, uti frugum semina mutato solo degenerant, sic illa genuina feritas eorum Asiatica amoenitate mollita est.
11.5 obus itaque proeliis fusi fugatique sunt, quamvis sub adventu hostis relictis sedibus in altissimos se montes recepissent. Tolostobogi Olympum, Tecto-sagi Magabam insederant. Utrimque fundis sagittisque detracti in perpetuam se pacem dediderunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme