Book 1
6.61
Sed tamen Anni- post utriusque add. clasis B, classis I. maximi I: maxime EN. bal cessit, praemiumque victoriae Africa fuit et secutus Africam statim terrarum orbis.
7.1
Post Carthaginem vinci neminem puduit. Statim Africam secutae sunt gentes, Macedonia, Graecia, Syria ceteraque omnia quodam quasi aestu et torrente fortunae, sed primi omnium Macedones, adfectator quondam imperii populus.
7.2
Itaque quamvis tum Philippus regno praesideret, Romani tamen dimicare sibi cum rege Alexandro videbantur.
7.3
Macedonicum bellum nomine amplius quam spectatione gentis fuit.
7.4
Causa coepit a foedere Philippi, quo rex iam pridem dominantem in Italia Annibalem sibi socium iunxerat; postea crevit inplorantibus Athenis auxilium contra regis iniurias, cum ille ultra ius victoriae in templa et aras et sepulcra ipsa saeviret.
7.5
Placuit senatui opem tantis ferre supplicibus. Quippe iam gentium reges, duces, populi, nationes, praesidia sibi ab hac urbe repetebant.
7.6
Primum igitur Laevino consule populus Romanus Ionium mare ingressus, tota Graeciae litora velut triumphanti classe peragravit.
7.7
Spolia quippe Siciliae, Sardiniae, Hispaniae, Africae prae- 210 B.C. ferebat, et manifestam victoriam nata in praetoria puppi laurus pollicebatur.
7.8
Aderat sponte in auxilium Attalus rex Pergamenorum, aderant Rhodii, nauticus populus, qui navibus a mari,consul a terris omnia equis virisque quatiebat.