Thesauros Literature History Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Book 1

6.21 Cum victoria posset uti, frui maluit, relictaque Roma Campaniam Tarentumque perrexit; ubi mox et ipsius et exercitus ardor elanguit, adeo ut vere dictum sit Capuam Annibali Cannas fuisse.
6.22 Si quidem invictum Alpibus indomitumque armis Campani—quis crederet?—soles et tepentes fontibus Baiae subegerunt. et ipsius et exercitus Dukerus: et ipse et ipsius exercitus B.
6.23 Permissum est interim respirare Romanis et quasi ab inferis emergere. Arma non erant: detracta sunt templis. Deerat iuventus: in sacramentum liberata servitia.
6.24 Egebat aerarium: opes suas senatus in medium libens protulit, nec praeter quod in bullis singulisque anulis erat quicquam sibi auri reliquerunt. Eques secutus exemplum imitataeque equitem tribus.
6.25 Denique vix suffecere tabulae, vix scribarum manus Laevino Marcelloque consulibus,
6.26 cum privatorum opes in publicum referrentur. Quid autem? In eligendis magistratibus quae centuriarum sapientia, cum iuniores a senioribus consilium de creandis consulibus petiverant. Quippe adversus hostem totiens victorem, tam callidum, non virtute tantum, sed suis etiam pugnare consiliis . oportebat.
6.27 Prima redeuntis et, ut ita dixerim, revivescentis imperii spes Fabius fuit, qui novam de Annibale victoriam commentus est, non pugnare. Hinc illi cognomen novum et rei publicae salutare Cunctator; hinc illud ex populo, ut imperii scutum vocaretur.
6.28 Itaque per Samnium totum, per Falernos Gauranosque saltus sic maceravit Annibalem, ut, quia frangi virtute non poterat, mora comminueretur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme