Thesauros Literature History Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Book 1

2.32 Et tamen cum Punicae praedae omnibus promontoriis insulisque fluitarent, populus Romanus et sic triumphavit.
2.33 Lutatio Catulo consule tandem bello finis inpositus apud insulas, quibus nomen Aegatae, nec maior alias in mari pugna.
2.34 Aderat quippe commeatibus, exercitu, propugnaculis, armis gravis classis et in ut nec L: ut ne N: ne BI. ibi IN: ab his B. hostium post Aegimurum ponit BI. et add. Bentleius. interiacentium Bentleius: imperiagentium codd. perisse om. B. ea quasi tota Carthago; quod ipsum exitio fuit.
2.35 Romana classis prompta, levis, expedita et quodam genere castrensis ad similitudinem pugnae equestris sic remis quasi habenis agebatur, et in hos vel illos ictus mobilia rostra speciem viventium praeferebant.
2.36 Itaque momento temporis laceratae hostium rates totum inter Siciliam Sardiniamque pelagus naufragio suo operuerunt.
2.37 Tanta denique fuit illa victoria, ut de excindendis hostium moenibus non quaereretur. Supervacuum visum est in arcem murosque saevire, cum iam in mari esset deleta Carthago.
3.1 Peracto Punico bello secuta est brevis sane quasi ad recuperandum spiritum requies, argumentumque pacis et bona fide cessandum armorum tum primum post Numam clausa porta Iani fuit; deinceps statim ac sine mora patuit.
3.2 Quippe iam Ligures, iam Insubres Galli, nec non et Illyrici lacessebant, sitae sub Alpibus, id est sub ipsis Italiae faucibus gentes, deo quodam incitante adsidue, ne rubiginem ac situm scilicet arma sentirent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme