Thesauros Literature History Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Book 1

22.5 Cum senatu quoque vehementius aequo bonoque certatum est, adeo ut relictis sedibus solitudinem et interitum patriae suae minaretur.
23.1 Prima discordia ob inpotentiam feneratorum. Quibus in terga quoque serviliter saevientibus, in sacrum montem plebs armata secessit aegreque, nec nisi tribunos impetrasset, Meneni Agrippae, facundi et sapientis viri, auctoritate revocata est.
23.2 Extat orationis antiquae satis efficax ad concordiam fabula, qua dissedisse quondam humanos dixit artus, quod omnibus opere fungentibus solus venter inmunis Veis Seebodius: vis B. ageret; deinde moribundos ea seiunctione redisse in gratiam, quando sensissent quod eius opera redactis in sanguinem cibis inrigarentur.
24.1 Secundam in urbe media decemviratus libido conflavit. Allatas a Graecia leges decem principes lecti iubente populo conscripserant, ordinataque erat in duodecim tabulis tota iustitia, cum tamen traditos fasces regio quodam furore retinebant.
24.2 Ante ceteros Appius eo insolentiae elatus est, ut ingenuam virginem stupro destinaret, oblitus et Lucretiae et regum et iuris quod ipse conposuerat.
24.3 Itaque cum oppressam iudicio filiam trahi in servitutem videret Virginius pater, nihil cunctatus in medio foro manu sua interfecit, admotisque signis commilitonum totam eam dominationem obsessam armis in carcerem et catenas ab Aventino monte detraxit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme