Thesauros Literature History Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Book 1

18.23 Quis ergo miretur his moribus ea virtute militum victorem populum Romanum fuisse, unoque bello Tarentino intra quadriennium maximam partem Italiae, fortissimas gentes, opulentissimas urbes uberrimasque regiones subegisse? Aut quid adeo fidem superet,
18.24 quam si principia belli cum exitu conferantur? Victor primo proelio Pyrrhus, tota tremente Campania Lirim Fregellasque populatus, prope captam urbem a Praenestina arce prospexit et a vicensimo video me L Voss. Rehd. Palat.: idem omne BN. ' concessum add. Aldus, cf. Plui. Pyrrh. 19, Liv. ix, 17, 14. victorem NL: exercitum B. populum romanum NL: populi romani B. lapide oculos trepidae civitatis fumo ac pulvere inplevit.
18.25 Eodem postea bis exuto castris, bis saucio et in Graeciam suam trans mare ac terras fugato, pax et quies et tanta de opulentissimis tot gentibus spolia, ut victoriam suam Roma non caperet.
18.26 Nec enim temere ullus pulchrior in urbem aut speciosior triumphus intravit.
18.27 Ante hunc diem nihil praeter pecora Vulscorum, greges Sabinorum, carpenta Gallorum, fracta Samnitium arma vidisses: tum si captivos aspiceres, Molossi, Thessali, Macedones, Brittius, Apulus atque Lucanus; si pompam, aurum, purpura, signa, tabulae Tarentinaeque deliciae.
18.28 Sed nihil libentius populus Romanus aspexit quam illas, quas ita timuerat, cum turribus suis beluas, quae non sine sensu captivitatis summissis cervicibus victores equos sequebantur.
19.1 OMNIS mox Italia pacem habuit—quid enim post Tarentum auderent?—nisi quod ultro persequi socios hostium placuit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme