Thesauros Literature History Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Book 1

13.3 an virtutis experimentis speciosius. Ea certe fuit vis calamitatis, ut in experimentum inlatam putem divinitus, scire volentibus inmortalibus dis, an Romana virtus imperium orbis mereretur.
13.4 Galli Senones, gens natura ferox, moribus incondita, ad hoc ipsa corporum mole, perinde armis ingentibus, adeo omni genere terribilis fuit, ut plane nata ad hominum interitum, urbium stragem videretur.
13.5 Hi quondam ab ultimis terrarum oris et cingente omnia Oceano ingenti agmine profecti, cum iam media vastassent, positis inter Alpes et Padum sedibus, ne his quidem contenti per Italiam decima Iahnius: decumae codd.
13.6 vagabantur; tum Clusium urbem obsidebant. Pro sociis ac foederatis Romanus intervenit; missi ex more legati. Sed quod ius apud barbaros? Ferocius agunt, et inde certamen.
13.7 Conversis igitur a Clusio Romamque venientibus ad Aliam flumen cum exercitu Fabius consul occurrit. Non temere foedior clades; itaque hunc diem fastis Roma damnavit.
13.8 Fuso exercitu iam moenibus urbis propinquabant. Erant nulla praesidia. Tum igitur sic, ut numquam alias, apparuit vera illa Romana virtus.
13.9 Iam primum maiores natu, amplissimis usi honoribus, in forum coeunt, ibi devovente pontifice dis se manibus consecrant,
13.10 statimque in suas quisque aedes regressi, sic ut in trabeis erant et amplissimo cultu, in curulibus sellis sese reposuerunt, ut, cum venisset hostis,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme