Thesauros Literature History Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Book 9

9.pr Temeritati proximus est error, quem ad modum ad laedendum par, ita cui facilius quis ignouerit, quia non sua sponte, sed uanis concitatus imaginibus culpae se inplicat. qui quam late in pectoribus hominum uagetur si conplecti coner, uitio, de quo loquor, sim obnoxius. paucos igitur eius lapsus referemus.
9.1 C. Heluius Cinna tribunus pl. ex funere C. Caesaris domum suam petens populi manibus discerptus est pro Cornelio Cinna, in quem saeuire se existimabat iratus ei, quod, cum adfinis esset Caesaris, aduersus eum nefarie raptum impiam pro rostris orationem habuisset, eoque errore propulsus est, ut caput Helui perinde atque Corneli circa rogum Caesaris fixum iaculo ferret, officii sui, alieni erroris piaculum miserabile!

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme