Thesauros Literature History Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Book 9

7M.3 Ille quoque exercitus nefarie uiolentus, qui C. Carbonem, fratrem Carbonis ter consulis, propter bella ciuilia dissolutam disciplinam militarem praefractius et rigidius astringere conatum priuauit uita satiusque duxit maximo scelere coinquinari quam prauos ac taetros mores mutare.
8.pr Temeritatis etiam et subiti et uehementes sunt impulsus, quorum ictibus hominum mentes concussae nec sua pericula dispicere nec aliena facta iusta aestimatione prosequi ualent.
8.1 Quam enim temere se Africanus superior ex Hispania duabus quinqueremibus ad Syphacem traiecit, in unius Numidae infidis praecordiis suam pariter et patriae salutem depositurus! itaque exiguo momento maximae rei casus fluctuatus est, utrum interfector an captiuus Scipionis Syphax fieret.
8.2 Nam C. Caesaris anceps conatus, etsi caelestium cura protectus est, non tamen uix sine horrore animi referri potest: si quidem inpatiens legionum tardioris a Brundisio Apolloniam traiectus per simulationem aduersae ualetudinis conuiuio egressus maiestate sua seruili ueste occultata nauiculam conscendit et e flumine Aoo maris Hadriatici saeua tempestate fauces petiit protinusque in altum dirigi iusso nauigio multum ac diu contrariis iactatus fluctibus tandem necessitati cessit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme