Thesauros Literature History Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Book 9

3.1 Cum aduersus Hasdrubalem Liuius Salinator bellum gesturus urbe egrederetur, monente Fabio Maximo ne ante descenderet in aciem quam hostium uires animumque cognosset, primam occasionem pugnandi non omissurum se respondit interrogatusque ab eodem quid ita tam festinanter manum conserere uellet, 'ut quam celerrime' inquit 'aut gloriam ex hostibus uictis aut ex ciuibus prostratis gaudium capiam'. ira tunc et uirtus sermonem eius inter se diuiserunt, illa iniustae damnationis memor, haec triumphi gloriae intenta. sed nescio an eiusdem fuerit hoc dicere et sic uincere.
3.2 Ardentis spiritus uirum et bellicis operibus adsuetum huc iracundiae stimuli egerunt: C. autem Figulum mansuetissimum, pacato iuris ciuilis studio celeberrimum, prudentiae moderationisque inmemorem reddiderunt: consulatus enim repulsae dolore accensus, eo quidem magis, quod illum bis patri suo datum meminerat, cum ad eum postero comitiorum die multi consulendi causa uenissent, omnes dimisit, praefatus 'an nos consulere scitis, consulem facere nescitis?' dictum grauiter et merito, sed tamen aliquanto melius non dictum: nam quis populo Romano irasci sapienter potest?
3.3 Itaque ne illi quidem probandi, quamuis factum eorum nobilitatis splendore protectum sit, qui, quod Cn. Flauius humillimae quondam sortis praeturam adeptus erat, offensi anulos aureos sibimet ipsis et phaleras equis suis detractas abiecerunt, doloris inpotentiam tantum non luctu professo testati.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme