Thesauros Literature History Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Book 8

15.7 Inhaerent uni uoci posterioris Africani septem C. Marii consulatus ac duo amplissimi triumphi: ad rogum enim usque gaudio exultauit, quod, cum apud Numantiam sub eo duce equestria stipendia mereret et forte inter cenam quidam Scipionem interrogasset, si quid illi accidisset, quemnam res publica aeque magnum habitura esset imperatorem, respiciens se supra ipsum cubantem 'uel hunc' dixerit. quo augurio perfectissima uirtus maximam orientem uirtutem uideritne certius an efficacius accenderit perpendi uix potest: illa nimirum cena militaris speciosissimas tota in urbe Mario futuras cenas ominata est: postquam enim Cimbros ab eo deletos initio noctis nuntius peruenit, nemo fuit, qui non illi tamquam dis immortalibus apud sacra mensae suae libauerit.
15.8 Iam quae in Cn. Pompeium et ampla et noua congesta sunt, hinc adsensione fauoris, illinc fremitu inuidiae litterarum monumentis obstrepunt. eques Romanus pro consule in Hispaniam aduersus Sertorium pari imperio cum Pio Metello principe ciuitatis missus est. nondum ullum honorem curulem auspicatus bis triumphauit. initia magistratuum a summo imperio cepit. tertium consulatum decreto senatus solus gessit. de Mitridate et Tigrane, de multis praeterea regibus plurimisque ciuitatibus et gentibus et praedonibus unum duxit triumphum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme