Thesauros Literature History Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Book 8

1a.3 Consentaneum quod sequitur. A. Gabinius in maximo infamiae suae ardore suffragiis populi C. Memmio accusatore subiectus abruptae esse spei uidebatur, quoniam et accusatio partes suas plene exhibebat et defensionis praesidia inualida fide nitebantur et qui iudicabant ira perciti poenam hominis cupide expetebant. igitur uiator et carcer ante oculos obuersabantur, cum interim omnia ista propitiae fortunae interuentu dispulsa sunt: filius namque Gabinii Sisenna consternationis inpulsu ad pedes se Memmii supplex prostrauit, inde aliquod fomentum procellae petens, unde totus impetus tempestatis eruperat. quem truci uultu a se uictor insolens repulsum excusso e manu anulo humi iacere aliquamdiu passus est. quod spectaculum fecit ut Laelius tribunus pl. adprobantibus cunctis Gabinium dimitti iuberet ac documentum daretur neque secundarum rerum prouentu insolenter abuti neque aduersis praepropere debilitari oportere: idque proximo exemplo aeque patet.
1a.4 App. Claudius, nescio religionis maior an patriae iniuria, si quidem illius uetustissimum morem neglexit, huius pulcherrimam classem amisit, infesto populo obiectus, cum effugere debitam poenam nullo modo posse crederetur, subito coorti imbris beneficio tutus fuit a damnatione: discussa enim quaestione aliam uelut dis interpellantibus de integro instaurari non placuit. ita cui maritima tempestas causae dictionem contraxerat, caelestis salutem attulit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme