Book 8
7.5
Publilius uero senator et Lupus Pontius eques Romanus suis temporibus celebres causarum actores luminibus capti eadem industria forensia stipendia executi sunt. itaque frequentius etiam audiebantur, concurrentibus aliis, quia ingenio eorum delectabantur, aliis, quia constantiam admirabantur: nam, qui tali inconmodo perculsi secessum petunt, duplicant tenebras fortuitis uoluntarias adicientes.
7.6
Iam P. Crassus, cum in Asiam ad Aristonicum regem debellandum consul uenisset, tanta cura Graecae linguae notitiam animo conprehendit, ut eam in quinque diuisam genera per omnes partes ac numeros penitus cognosceret. quae res maximum ei sociorum amorem conciliauit, qua quis eorum lingua apud tribunal illius postulauerat, eadem decreta reddenti.
7.7
Ne Roscius quidem subtrahatur, scaenicae industriae notissimum exemplum, qui nullum umquam spectante populo gestum, nisi quem domi meditatus fuerat, promere ausus est. quapropter non ludicra ars Roscium, sed Roscius ludicram artem conmendauit, nec uulgi tantum fauorem, uerum etiam principum familiaritates amplexus est. haec sunt attenti et anxii et numquam cessantis studii praemia, propter quae tantorum uirorum laudibus non inpudenter se persona histrionis inseruit.