Thesauros Literature History Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Book 7

3e.7 Huic uaframento consimilis illa calliditas superiori. Hannibal a Duilio consule nauali proelio uictus timensque classis amissae poenas dare, offensam astutia mire auertit: nam ex illa infelici pugna prius quam cladis nuntius domum perueniret quendam ex amicis conpositum et formatum Karthaginem misit. qui, postquam ciuitatis eius curiam intrauit, 'consulit uos' inquit 'Hannibal, cum dux Romanorum magnas secum maritimas trahens copias aduenerit, an cum eo confligere debeat'. adclamauit uniuersus senatus non esse dubium quin oporteret. tum ille 'conflixit' inquit 'et superatus est'. ita liberum his non reliquit id factum damnare, quod ipsi fieri debuisse iudicauerant.
3e.8 Item Hannibal Fabium Maximum inuictam armorum suorum uim saluberrimis cunctationibus pugnae ludificantem, ut aliqua suspicione trahendi belli respergeret, totius Italiae agros ferro atque igni uastando unius eius fundum inmunem ab hoc iniuriae genere reliquit. profecisset aliquid tanti beneficii insidiosa adumbratio eius, nisi Romanae urbi et Fabii pietas et Hannibalis uafri mores fuissent notissimi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme