Thesauros Literature History Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Book 6

9.11 Isdem uiribus uti uoluit in Cn. Cornelio Scipione Asina. qui consul a Poenis apud Liparas captus, cum belli iure omnia perdidisset, laetiore subinde uultu eius adiutus cuncta recuperauit, consul etiam iterum creatus est. quis crederet illum a xii securibus ad Karthaginiensium peruenturum catenas? quis rursus existimaret a Punicis uinculis ad summi imperii peruenturum insignia? sed tamen ex consule captiuus et ex captiuo consul est factus.
9.12 Quid, Crasso nonne pecuniae magnitudo locupletis nomen dedit? sed eidem postea inopia turpem decoctoris appellationem inussit, siquidem bona eius a creditoribus, quia solidum praestare non poterat, uenierunt. † itaque qui amara suggillatione non caruit, cum egens ambularet, Diues ab occurrentibus salutabatur.
9.13 Crassum casus acerbitate Q. Caepio praecucurrit: is namque praeturae splendore, triumphi claritate, consulatus decore, maximi pontificis sacerdotio ut senatus patronus diceretur adsecutus in publicis uinculis spiritum deposuit, corpusque eius funestis carnificis manibus laceratum in scalis Gemoniis iacens magno cum horrore totius fori Romani conspectum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme