Thesauros Literature History Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Book 6

5.3 Cum Ti. Gracchus et C. Claudius ob nimis seuere gestam censuram maiorem partem ciuitatis exasperassent, diem iis P. Popilius tribunus pl. perduellionis ad populum dixit, praeter communem consternationem priuata etiam ira accensus, quia necessarium eius Rutilium ex publico loco parietem demoliri iusserant. quo in iudicio primae classis permultae centuriae Claudium aperte damnabant, de Gracchi absolutione uniuersae consentire uidebantur. qui clara uoce iurauit, si de collega suo grauius esset iudicatum, in factis se paribus eandem cum illo poenam exilii subiturum, eaque iustitia tota illa tempestas ab utriusque fortunis et capite depulsa est: Claudium enim populus absoluit, Graccho causae dictionem Popilius remisit.
5.4 Magnam laudem et illud collegium tribunorum tulit, quod, cum unus ex eo L. Cotta fiducia sacrosanctae potestatis creditoribus suis satis facere nollet, decreuit, si neque solueret pecuniam neque daret cum quo sponsio fieret, se appellantibus eum creditoribus auxilio futurum, inicum ratum maiestatem publicam priuatae perfidiae obtentu esse. itaque Cottam in tribunatu quasi in aliquo sacrario latentem tribunicia inde iustitia extraxit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme