Thesauros Literature History Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Book 6

4.4 P. autem Rutilii uerba pluris an facta aestimem nescio: nam utrisque aeque admirabile inest robur. cum amici cuiusdam iniustae rogationi resisteret, atque is per summam indignationem dixisset 'quid ergo mihi inquit opus est amicitia tua, si quod rogo non facis?' respondit 'immo quid mihi tua, si propter te aliquid inhoneste facturus sum?' huic uoci consentanea illa opera, quod magis ordinum dissensione quam ulla culpa sua reus factus nec obsoletam uestem induit nec insignia senatoris deposuit nec supplices ad genua iudicum manus tetendit nec dixit quicquam splendore praeteritorum annorum humilius effecitque ut periculum non inpedimentum grauitatis eius esset, sed experimentum. atque etiam cum ei reditum in patriam Sullana uictoria praestaret, in exilio, ne quid aduersus leges faceret, remansit. quapropter felicitatis cognomen iustius quis moribus grauissimi uiri quam inpotentis armis adsignauerit: quod quidem Sulla rapuit, Rutilius meruit.
4.5 M. Brutus suarum prius uirtutum quam patriae parentis parricida—uno enim facto et illas in profundum praecipitauit et omnem nominis sui memoriam inexpiabili detestatione perfudit—, ultimum proelium initurus negantibus quibusdam id committi oportere 'fidenter' inquit 'in aciem descendo: hodie enim aut recte erit aut nihil curabo'. praesumserat uidelicet neque uiuere se sine uictoria neque mori sine securitate posse.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme