Thesauros Literature History Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Book 6

3.4 Id factum imitatus M'. Curius consul, cum dilectum subito edicere coactus esset et iuniorum nemo respondisset, coniectis in sortem omnibus tribubus, Polliae, quae prima exierat, primum nomen urna extractum citari iussit neque eo respondente bona adulescentis hastae subiecit. quod ut illi nuntiatum est, ad consulis tribunal concurrit collegiumque tribunorum appellauit. tunc Manius Curius praefatus non opus esse eo ciue rei publicae, qui parere nesciret, et bona eius et ipsum uendidit.
3.5 Aeque tenax propositi L. Domitius: nam cum Siciliam praetor regeret et ad eum eximiae magnitudinis aper allatus esset, adduci ad se pastorem, cuius manu occisus erat, iussit interrogatumque qui eam bestiam confecisset, postquam conperit usum uenabulo, cruci fixit, quia ipse ad exturbanda latrocinia, quibus prouincia uastabatur, ne quis telum haberet edixerat. hoc aliquis in fine seueritatis et saeuitiae ponendum dixerit—disputatione enim utroque flecti potest—: ceterum ratio publici imperii praetorem nimis asperum existimari non patitur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme