Thesauros Literature History Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Book 5

10.3 Vno etiam nunc domestico exemplo adiecto in alienis luctibus orationi meae uagari permittam. Q. Marcius Rex, superioris Catonis in consulatu collega, filium summae pietatis et magnae spei et, quae non parua calamitatis accessio fuit, unicum amisit, cumque se obitu eius subrutum et euersum uideret, ita dolorem altitudine consilii coercuit, ut a rogo iuuenis protinus curiam peteret senatumque, quem eo die lege habere oportebat, conuocaret. quod nisi fortiter maerorem ferre scisset, unius diei lucem inter calamitosum patrem et strenuum consulem neutra in parte cessato officio partiri non potuisset.
10e.1 Princeps Atheniensium Pericles intra quadriduum duobus mirificis adulescentibus filiis spoliatus his ipsis diebus et uultu pristinum habitum retinente et oratione nulla ex parte infractiore contionatus est. ille uero caput quoque solito more coronatum gerere sustinuit, ut nihil ex uetere ritu propter domesticum uulnus detraheret. non sine causa igitur tanti roboris animus ad Olympii Iouis cognomen ascendit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme