Thesauros Literature History Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Book 4

1.8 Quam Ti. etiam Gracchus admirabilem se exhibuit! tribunus enim pl., cum ex professo inimicitias cum Africano et Asiatico Scipionibus gereret, et Asiaticus iudicatae pecuniae satisdare non posset atque ideo a consule in uincula publica duci iussus esset appellassetque collegium tribunorum, nullo uolente intercedere secessit a collegis decretumque conposuit. nec quisquam dubitauit quin in eo scribendo ira tinctis aduersus Asiaticum uerbis usurus esset. at is primum iurauit se cum Scipionibus in gratiam non redisse, deinde tale decretum recitauit: cum L. Cornelius Scipio die triumphi sui ante currum actos hostium duces in carcerem coniecerit, indignum et alienum maiestate rei publicae uideri, eodem ipsum duci: itaque id non passurum fieri. libenter tunc opinionem suam populus Romanus a Graccho deceptam cognouit moderationemque eius debita laude prosecutus est.
1.9 C. quoque Claudius Nero inter cetera praecipuae moderationis exempla numerandus est. Liui Salinatoris in Hasdrubale opprimendo gloriae particeps fuerat. tamen eum triumphantem equo sequi quam triumpho, quem senatus ei aeque decreuerat, uti maluit, quia res in prouincia Salinatoris gesta erat. atque ita sine curru triumphauit, eo quidem clarius, quod illius uictoria tantummodo laudabatur, huius etiam moderatio.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme