Thesauros Literature History Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Book 4

3.5 Idem, cum Italia Pyrrum regem exegisset, nihil omnino ex praeda regia, qua exercitum urbemque ditauerat, adtigit. decretis etiam a senatu septenis iugeribus agri populo, sibi autem quinquaginta, popularis adsignationis modum non excessit parum idoneum rei publicae ciuem existimans qui eo, quod reliquis tribueretur, contentus non esset.
3.6 Idem sensit Fabricius Luscinus honoribus et auctoritate omni ciuitate temporibus suis maior, censu par unicuique pauperrimo, qui a Samnitibus, quos uniuersos in clientela habebat, x aeris et v pondo argenti et decem seruos sibi missos in Samnium remisit, continentiae suae beneficio sine pecunia praediues, sine usu familiae abunde comitatus, quia locupletem illum faciebat non multa possidere, sed modica desiderare. ergo domus eius quemadmodum aere et argento et mancipiis Samnitium uacua, ita gloria ex iis parta referta fuit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme