Thesauros Literature History Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Book 4

2.5 Ciceronis autem factum adeo uisum est probabile, ut imitari id ne inimicissimus quidem illi P. Pulcher dubitauerit. qui incesti crimine a tribus Lentulis accusatus unum ex his ambitus reum patrocinio suo protexit atque in animum induxit et iudices et praetorem et Vestae aedem intuens amicum Lentulo agere, inter quae ille salutem eius foedo crimine obruere cupiens hostili uoce perorauerat.
2.6 Caninius autem Gallus reum pariter atque accusatorem admirabilem egit, et C. Antonii, quem damnauerat, filiam in matrimonium ducendo et M. Colonium, a quo damnatus fuerat, rerum suarum procuratorem habendo.
2.7 Caeli uero Rufi ut uita inquinata, ita misericordia, quam Q. Pompeio praestitit, probanda. cui a se publica quaestione prostrato, cum mater Cornelia fidei commissa praedia non redderet, atque iste auxilium suum litteris inplorasset, pertinacissime absenti adfuit: recitauit etiam eius epistolam in iudicio ultimae necessitatis indicem, qua impiam Corneliae auaritiam subuertit. factum propter eximiam humanitatem ne sub Caelio quidem auctore repudiandum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme