Thesauros Literature History Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Book 3

2.3 Redeo nunc ad Romulum, qui ab Acrone Caeninensium rege ad dimicandum prouocatus, quamquam et numero et fortitudine militum superiorem se crederet, tutiusque erat toto cum exercitu quam solum in aciem descendere, sua potissimum dextera omen uictoriae corripuit. nec incepto eius fortuna defuit: occiso enim Acrone fusisque hostibus opima de eo spolia Ioui Feretrio retulit. hactenus istud, quia publica religione consecrata uirtus nulla priuata laudatione indiget.
2.4 Ab Romulo proximus Cornelius Cossus eidem deo spolia consecrauit, cum magister equitum ducem Fidenatium in acie congressus interemisset. magnus initio huiusce generis inchoatae gloriae Romulus: Cosso quoque multum adquisitum est, quod imitari Romulum ualuit.
2.5 Ne M. quidem Marcelli memoriam ab his exemplis separare debemus, in quo tantus uigor animi fuit, ut apud Padum Gallorum regem ingenti exercitu stipatum cum paucis equitibus inuaderet, quem protinus obtruncatum armis exuit eaque Ioui Feretrio dicauit.
2.6 Eodem et uirtutis et pugnae genere usi sunt T. Manlius Torquatus et Valerius Coruinus et Aemilianus Scipio. hi etiam ultro prouocatos hostium duces interemerunt, sed quia sub alienis auspiciis rem gesserant, spolia Ioui Feretrio non posuerunt consecranda.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme