Thesauros Literature History Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Book 3

8e.2 Phocion uero, cum Athenienses rem aliter atque ipse suaserat prospere administrassent, adeo perseuerans sententiae suae propugnator extitit, ut in contione laetari quidem se successu eorum, sed consilium tamen suum aliquanto melius fuisse diceret: non enim damnauit quod recte uiderat, quia quod alius male consuluerat bene cesserat, felicius illud existimans, hoc sapientius. et sane blandum animum temeritati casus facit, ubi prauo consilio propitius aspirat, quoque uehementius noceat, insperatius prodest. placidi et misericordes et liberales omnique suauitate temperati mores Phocionis, quos optime profecto consensus omnium bonitatis cognomine decorandos censuit. itaque constantia, quae natura rigidior uidetur, lenis e mansueto pectore fluxit: Socratis autem uirilitatis robore uallatus animus aliquanto praefractius perseuerantiae exemplum edidit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme