Thesauros Literature History Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Book 3

4e.1 Sed ut Romanis externa iungamus, Socrates, non solum hominum consensu, uerum etiam Apollinis oraculo sapientissimus iudicatus, Phaenarete matre obstetrice et Sophronisco patre marmorario genitus ad clarissimum gloriae lumen excessit. neque immerito: nam cum eruditissimorum uirorum ingenia in disputatione caeca uagarentur mensurasque solis ac lunae et ceterorum siderum loquacibus magis quam certis argumentis explicare conarentur, totius etiam mundi habitum conplecti auderent, primus ab his indoctis erroribus abductum animum suum intima condicionis humanae et in secessu pectoris repositos adfectus scrutari coegit, si uirtus per se ipsa aestimetur, uitae magister optimus.
4e.2 Quem patrem Euripides aut quam matrem Demosthenes habuerit ipsorum quoque saeculo ignotum fuit. alterius autem matrem holera, alterius patrem cultellos uenditasse omnium paene doctorum litterae locuntur. sed quid aut illius tragica aut huius oratoria ui clarius?
5.pr Sequitur duplicis promissi pars adopertis inlustrium uirorum imaginibus reddenda, quoniam quidem sunt referendi qui ab earum splendore degenerauerunt, taeterrimis ignauiae ac nequitiae sordibus inbuta nobilia portenta.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme