Thesauros Literature History Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Book 3

3e.3 Eiusdem nominis philosophus, cum a Nearcho tyranno, de cuius nece consilium inierat, torqueretur supplicii pariter atque indicandorum gratia consciorum, doloris uictor, sed ultionis cupidus, esse dixit quod secreto audire eum admodum expediret, laxatoque eculeo, postquam insidiis opportunum animaduertit, aurem eius morsu corripuit nec ante dimisit quam et ipse uita et ille parte corporis priuaretur.
3e.4 Talis patientiae aemulus Anaxarchus, cum a tyranno Cypriorum Nicocreonte torqueretur nec ulla ui inhiberi posset quo minus eum amarissimorum maledictorum uerberibus inuicem ipse torqueret, ad ultimum amputationem linguae minitanti 'non erit' inquit, 'effeminate adulescens, haec quoque pars corporis mei tuae dicionis', protinusque dentibus abscisam et conmanducatam linguam in os eius ira patens expuit. multorum aures illa lingua et in primis Alexandri regis admiratione sui adtonitas habuerat, dum terrae condicionem, habitum maris, siderum motus, totius denique mundi naturam prudentissime et facundissime expromit. paene tamen occidit gloriosius quam uiguit, quia tam forti fine inlustrem professionis actum conprobauit, Anaxarchique † non uitam modo deseruit, sed mortem reddidit clariorem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme