Thesauros Literature History Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Book 2

7.15 Parem iram senatus aduersus illos destrinxit, qui apud Cannas rem publicam deseruerant: nam cum eos grauitate decreti ultra mortuorum condicionem relegasset, acceptis a M. Marcello litteris, ut eorum sibi opera ad expugnationem Syracusarum uti liceret, rescripsit indignos esse qui in castra reciperentur: ceterum se ei permittere ut faceret quod expedire rei publicae iudicasset, dum ne quis ex his munere uacaret aut dono militiae donaretur aut in Italiam, donec hostes in ea essent, accederet. sic eneruis animos odisse uirtus solet.
7.15 Age, quam grauiter senatus tulit quod Q. Petilium consulem fortissime aduersus Ligures pugnantem occidere milites passi essent! legioni neque stipendium anni procedere neque aera dari uoluit, quia pro salute imperatoris hostium se telis non obtulerant. idque decretum amplissimi ordinis speciosum et aeternum Petili monumentum extitit, sub quo in acie morte, in curia ultione clari cineres eius adquiescunt.
7.15 Consimili animo, cum ei Hannibal vi milium Romanorum, quae capta in castris habebat, redimendorum potestatem fecisset, condicionem spreuit memor tantam multitudinem armatorum iuuenum, si honeste mori uoluisset, turpiter capi non potuisse. quorum nescio utrum maius dedecus fuerit quod patria spei an quod hostis metus nihil in his reposuerit, † haec pro se, ille ne aduersus se dimicarent parui ducendo.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme