Thesauros Literature History Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Book 1

7e.8 At Karthaginiensium dux Hamilcar, cum obsideret Syracusas, inter somnum exaudisse uocem credidit nuntiantem futurum ut proximo die in ea urbe cenaret. laetus igitur perinde ac diuinitus promissa uictoria exercitum pugnae conparabat. in quo inter Siculos et Poenos orta dissensione, castris eius Syracusani subita inruptione oppressis ipsum intra moenia sua uinctum pertraxerunt. ita magis spe quam somnio deceptus cenauit Syracusis captiuus, non, ut animo praesumpserat, uictor.
7e.9 Alcibiades quoque miserabilem exitum suum haud fallaci nocturna imagine speculatus est: quo enim pallio amicae suae dormiens opertum se uiderat, interfectus et insepultus iacens contectus est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme