Thesauros Literature History Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Book 1

7.7 Vincit huiusce somni dirum aspectum quod insequitur. apud Actium M. Antonii fractis opibus Cassius Parmensis, qui partes eius secutus fuerat, Athenas confugit. ubi concubia nocte cum sollicitudinibus et curis mente sopita in lectulo iaceret, existimauit ad se uenire hominem ingentis magnitudinis, coloris nigri, squalidum barba et capillo inmisso, interrogatumque quisnam esset respondisse kako\n dai/mona. perterritus deinde taetro uisu et nomine horrendo seruos inclamauit sciscitatusque est ecquem talis habitus aut intrantem cubiculum aut exeuntem uidissent. quibus adfirmantibus neminem illuc accessisse, iterum se quieti et somno dedit, atque eadem animo eius obuersata species est. itaque fugato somno lumen intro ferri iussit puerosque a se discedere uetuit. inter hanc noctem et supplicium capitis, quo eum Caesar adfecit, paruulum admodum temporis intercessit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme