Book 9
5.10
se solos sine vulnere, sine ferro, sine acie victos; sibi non stringere licuisse gladios, non manum cum hoste conferre; sibi nequiquam animos datos. Haec haec frementibus hora fatalis ignominiae advenit,
5.11
omnia tristiora experiundo factura, quam quae praeceperant animis.
5.12
iam primum cum singulis vestimentis inermes extra vallum exire iussi, et primi traditi obsides atque in custodiam abducti.
5.13
tur tum a consulibus abire lictores iussi paludamentaque detracta:
5.14
id tantam inter ipsos, qui paulo ante eos execrantes exsecrantes dedendos lacerandosque censuerant, miserationem fecit, ut suae quisque condicionis oblitus ab illa deformatione tantae maiestatis velut ab nefando spectaculo averteret oculos.
6.1
primi consules prope seminudi sub iugum missi, tur tum ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiae obiectus, tum deinceps singulae legiones.
6.2
circumstabant armati hostes, exprobantes eludentesque; gladii etiam plerisque intentati, et vulnerati quidam necatique, si vultus eorum indignitate rerum acrior victorem offendisset.
6.3
ita traducti sub iugum et, quod paene gravius erat, per hostium oculos, cum e saltu evasissent, etsi velut ab inferis extracti tur tum primum lucem adspicere visi sunt, tamen ipsa lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit.
6.4
Itaque itaque cum ante noctem Capuam pervenire possent, incerti de fide sociorum et quod pudor praepediebat, circa viam baud haud procul Capua omnium egena corpora humi prostraverunt.