Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 9

41.2 consules partiti provincias: Etruria Decio, Samnium Fabio evenit. Is profectus ad Nuceriam Alfaternam,
41.3 cum pacem petentes, quod uti ea, cum daretur, noluissent, aspernatus esset, oppugnando ad deditionem subegit.
41.4 cum Samnitibus acie dimicatum; hand haud magno certamine hostes victi; neque eius pugnae memoria tradita foret, ni Marsi eo primum proelio cum Romanis bellassent. secuti Marsorum defectionem Paeligni eandem fortunam habuerunt. Decio quoque,
41.5 alteri consuli, secunda belli fortuna erat. Tarquiniensem metu subegerat frumentum exercitui praebere atque indutias in quadraginta annos petere.
41.6 Volsiniensium castella aliquot vi cepit; quaedam ex iis diruit, ne receptaculo hostibus essent; circumferendoque passim bello tantum terrorem sui fecit, ut nomen omne Etruscum foedus ab consule peteret. ac de eo quidem nihil impetratum;
41.7 indutiae annuae datae. stipendium exercitu Romano ab hoste in eum annum pensum et binae tunicae in militem exactae; ea merces indutiarum fuit.
41.8 Tranquillas tranquillas res iam in Etruscis turbavit repentina defectio, Vmbrorum Umbrorum , gentis integrae a cladibus belli, nisi quod transitum exercitus ager senserat.
41.9 ii concitata omni iuventute sua et magna parte Etruscorum ad rebellionem conpulsa tantum exercitum fecerant, ut relicto post se in Etruria Decio ad oppugnandam inde Romam ituros, magnifice de se ac contemptim de Romanis loquentes, iactarent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme