Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 9

36.6 iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus gaesisque binis, armati. sed neque commercium linguae nec vestis armorumve habitus sic eos texit, quam quod abhorrebat ab fide quemquam externum Ciminios saltus intraturum.
36.7 usque ad Camertes Vmbros Umbros penetrasse dicuntur. ibi, qui essent, fateri Romanum ausum introductumque in senatum consulis verbis egisse de societate amicitiaque atque inde comi hospitio acceptum nuntiare Romanis iussum,
36.8 commeatum exercitui dierum triginta praesto fore, si ea loca intrasset, iuventutemque Camertium Vmbrorum Umbrorum in armis paratam imperio futuram.
36.9 haec cum relata consuli essent, inpedimentis prima vigilia praemissis, legionibus post inpedimenta ire iussis ipse substitit cum equitatu et luce orta postero die obequitavit stationibus hostium,
36.10 quae extra saltur saltum dispositae erant; et cum satis diu tenuisset hostem, in castra sese recepit portaque altera egressus ante noctem agmen adsequitur.
36.11 postero die luce prima iuga Ciminii montis tenebat. inde contemplatus opulenta Etruriae arva milites emittit.
36.12 ingenti iam abacta praeda tumultuariae agrestium Etruscorum cohortes repente a principibus regionis eius concitatae Romanis occurrunt adeo inconpositae, ut vindices praedarum prope ipsi praedae fuerint.
36.13 caesis fugatisque iis, late depopulato agro victor Romanus opulentusque rerum omnium copia in castra rediit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme