Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 9

35.8 sed equites Romani praevecti per obliqua campi cum se fugientibus obtulissent, omisso ad castra itinere montes petunt; inde inermi paene agmine ac vexato vulneribus in silvam Ciminiam penetratum. Romanus multis milibus Etruscorum caesis, duodequadraginta signis militaribus captis, castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur. turn tum de persequendo hoste agitari coeptum.
36.1 silva erat Ciminia magis tur tum invia atque horrenda, quam nuper fuere Germanici saltus, nulli ad earn eam diem ne mercatorum quidem adita. ear eam intrare haud fere quisquam praeter ducem ipsum audebat; aliis omnibus cladis Caudinae nondum memoria aboleverat.
36.2 tur tum ex iis, qui aderant, consulis frater — eum Fabium Caesonem alii, C. Claudium quidam, matre eadem qua consulem genitum, tradunt — speculatum se iturum professus brevique omnia certa adlaturum. Caere educatus apud hospites,
36.3 Etruscis inde litteris eruditus erat linguamque Etruscam probe noverat. habeo auctores vulgo tur tum Romanos pueros, sicut nunc Graecis, ita Etruscis litteris erudiri solitos;
36.4 sed propius est vero praecipuum aliquid fuisse in eo, qui se tam audaci simulatione hostibus inmiscuerit. servus ei dicitur comes unus fuisse, nutritus una eoque haud ignarus linguae eiusdem;
36.5 nec quicquam aliud proficiscentes quam summatim regionis, quae intranda erat, naturam ac nomina principum in populis accepere, ne qua inter conloquia insigni nota haesitantes deprendi possent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme