Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 9

26.2 nec diu proditoribus inpunita res fuit: haud procul inde exercitus Romanus erat, cuius primo impetu urbs sita in piano plano capitur. Lucerini ac Samnites ad internecionem caesi,
26.3 eoque ira processit, ut Romae quoque, cum de colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus, multi delendam urbem censerent.
26.4 praeter odium, quod exsecrabile in bis captos erat, longinquitas quoque abhorrere a relegandis tam procul ab domo civibus inter tam infestas gentes cogebat.
26.5 vicit tamen sententia, ut mitterentur coloni. duo milia et quingenti missi. eodem anno, cum omnia infida Romanis essent, Capuae quoque occultae principum coniurationes factae. de quibus cum ad senatum relatum esset,
26.6 haudquaquam neglecta res: quaestiones decretae, dictatoremque quaestionibus exercendis dici placuit.
26.7 C. Maenius dictus; is M. Folium magistrum equitum dixit. ingens erat magistratus eius terror. itaque — sive is timor seu conscientia fuit — Calavios Ovium Noviumque — ea capita coniurationis fuerant — , priusquam nominarentur apud dictatorem, mors baud haud dubie ab ipsis conscita iudicio subtraxit. Deinde deinde ut quaestioni Campanae materia decessit,
26.8 versa Romam interpretando res: non nominatim qui Capuae, sed in universum qui usquam coissent coniurassentve adversus rem publicam, quaeri senatum iussisse;
26.9 et coitiones honorum adipiscendorum causa factas adversus rem publicam esse. latiorque et re et personis quaestio fieri, baud haud abnuente dictatore sine fine ulla quaestionis suae ius esse.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme