Book 9
2.14
praeterquam quod hostes superbe increpabant, cum miserabili confessione eludentes.
2.15
ad consules maestos, ne advocantes quidem in consilium, quando nee nec consilio nec auxilio locus esset, sua sponte legati ac tribuni conveniunt, militesque ad praetorium versi opem, quam vix di inmortales ferre poterant, ab ducibus exposcunt.
3.1
querentes magis quam consultantes nox oppressit, cum pro ingenio quisque fremerent, alius: “per obices viarum, per adversa montium, per silvas, qua ferri arma poterunt,
3.2
eamus, modo ad hostem pervenire liceat, quem per annos iam prope triginta vincimus;
3.3
omnia aequa et plana erunt Romano in perfidum Samnitem pugnanti;” alius: “quo aut qua eamus? num montes moliri sede sua paramus? dum haec inminebunt iuga, qua tu ad hostem venias? armati inermes, fortes ignavi, pariter omnes capti atque victi sumus;
3.4
ne ferrum quidem ad bene moriendum oblaturus est hostis; sedens bellum conficiet.” his in vicem sermonibus qua cibi, qua quietis inmemor nox traducta est. ne Samnitibus quidem consilium in tam laetis suppetebat rebus; itaque universi Herennium Pontium, patrem imperatoris, per litteras consulendum censent.
3.5
iam is gravis annis non militaribus solum sed civilibus quoque abscesserat muneribus; in corpore tamen adfecto vigebat vis animi consiliique.
3.6
is ubi accepit ad furculas Caudinas inter duos saltus clausos esse exercitus Romanos, consultus ab nuntio filii censuit omnes inde quam primum inviolatos dimittendos.