Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 9

11.3 Samniti populo omnes, quos in potestate habuit, aut pro iis pax debetur. sed quid ego te appello, qui te captum victori cum qua potes fide restituis? populum Romnum Romanum appello, quem si sponsionis ad furculas Caudinas factae paenitet, restituat legiones intra saltum, quo saeptae fuerunt.
11.4 nemo quemquam deceperit; omnia pro infecto sint; recipiant arma, quae per pactionem tradiderunt; redeant in castra sua; quidquid pridie habuerunt, quam in conloquium est ventum, habeant: tur tum bellum et fortia consilia placeant, tum sponsio et pax repudietur.
11.5 ea fortuna, iis locis, quae ante pacis mentionem habuimus, geramus bellum, nec populus Romanus consulum sponsionem nec nos fidem populi Romani accusemus.
11.6 numquamne causa defiet, cur victi pacto non stetis? obsides Porsinnae dedistis: furto eos subduxistis; auro civitatem a Gallis redemistis: inter accipiendum aurum caesi sunt;
11.7 pacem nobiscum pepigistis, ut legiones vobis captas restitueremus: ear eam pacem inritam facitis. et semper aliquam fraudi speciem iuris inponitis.
11.8 non probat populus Romanus ignominiosa pace legiones servatas; pacem sibi habeat, legiones captas victori restituat: hoc fide, hoc foederibus, hoc fetialibus caerimoniis dignum erat.
11.9 ut quidem tu, quod petisti per pactionem, habeas, tot cives incolumes, ego pacem, quam hos tibi remittendo pactus sum, non habeam, hoc tu, A. Corneli, hoc vos, fetiales, iuris gentibus dicitis?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme