Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 9

8.12 modo miserarentur, quod vir talis etiam praecipuum apud hostes supplicium passurus esset ob iram diremptae pacis.
8.13 cum omnes laudibus modo prosequentes virum in sententiam eius pedibus irent, temptata paulisper intercessio est ab L. Livio et Q. Maelio tribunis plebis,
8.14 qui neque exsolvi religione populum aiebant deditione sua, nisi omnia Samnitibus, qualia apud Caudium fuissent,
8.15 restituerentur, neque se pro eo, quod spondendo pacem servassent exercitum populi Romani, poenam ullam meritos esse neque ad extremum, cum sacrosancti essent, dedi hostibus violarive posse.
9.1 Tum Postumius “interea dedite” inquit “profanos nos, quos salva religione potestis; dedetis deinde et istos sacrosanctos, cum primum magistratu abierint, sed,
9.2 si me audiatis, priusquam dedantur, hic in comitio virgis caesos, hanc iam ut intercalatae poenae usuram habeant.
9.3 nam quod deditione nostra negant exsolvi religione populum, id istos magis, ne dedantur, quam quia ita se res habeat, dicere quis adeo iuris fetialium expers est, qui ignoret?
9.4 neque ego infitias eo, patres conscripti, tam sponsiones quam foedera sancta esse apud eos homines, apud quos iuxta divinas religiones fides humana colitur; sed iniussu populi nego quicquam sanciri posse, quod populum teneat.
9.5 an, si eadem superbia, qua sponsionem istam expresserunt nobis Samnites, coegissent nos verba legitima dedentium urbes nuncupare, deditum populum Romanum vos, tribuni, diceretis et hanc urbem, templa, delubra, fines, aquas Samnitium esse?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme